Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

nihil metus praesens

26
ab Romanis sententias nostras inclinarit: fuit certe tamen aliquid, quod tam longam deliberationem faceret; idque erat vetusta coniunctio cum Macedonibus, vetera et magna in nos regum merita.

valeant et nunc eadem illa, non ut praecipue amici, sed ne praecipue inimici simus. ne id, quod non agitur, Callicrates, simulaverimus agi. nemo novae societatis aut novi foederis, quo nos temere inligemus, conscribendi est auctor;

sed commercium tantum iuris praebendi repetendique sit, ne interdictione finium nostrorum nos quoque terminis regni arceamus; ne servis nostris aliquo fugere liceat, quid hoc adversus Romana foedera est?

quid rem parvam et apertam magnam et suspectam facimus?

quid vanos tumultus ciemus? quid, ut ipsi locum adsentandi Romanis habeamus, suspectos alios et invisos efficimus? si bellum erit, ne Perseus quidem dubitat, quin Romanos secuturi simus; in pace, etiam si non finiuntur odia, intermittantur.”