Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

quo caveramus, scilicet ne legatos, ne nuntios admitteremus regum, per quos aliquorum ex nobis animi sollicitarentur, ii contionantem quodam modo absentem audimus regem, et, si dis placet, orationem eius probamus.

et cum ferae bestiae cibum ad fraudem suam positum plerumque aspernentur et refugiant, nos caeci specie parvi beneficii inescamur et servulorum minimi pretii recipiendorum spe nostram ipsorum libertatem subrui et temptari patimur.

quis enim non videt viam regiae societatis quaeri, qua Romanum foedus, quo nostra omnia continentur, violetur? nisi hoc dubium alicui est, bellandum Romanis cum Perseo esse et, quod vivo Philippo expectatum, morte eius interpellatum est, id post mortem Philippi futurum.

duos, ut scitis, habuit filios Philippus, Demetrium et Persea. genere materno, virtute, ingenio, favore Macedonum longe praestitit Demetrius.

sed quia in Romanos odii regnum posuerat praemium, Demetrium

24
nullo alio crimine quam Romanae amicitiae initae occidit; Persea, quem belli cum populo Romano prius paene quam regni heredem futurum sciebat, regem fecit.

itaque quid hic post mortem patris egit aliud quam bellum paravit? Bastarnas primum ad terrorem omnium in Dardaniam inmisit; qui si sedem eam tenuissent, graviores eos accolas Graecia habuisset, quam Asia Gallos habebat.

ea spe depulsus non tamen belli consilia omisit; immo, si vere volumus dicere, iam incohavit bellum. Dolopiam armis subegit nec provocantis de controversiis ad disceptationem populi Romani audivit. inde transgressus Oetam, ut repente in medio umbilico Graeciae conspiceretur, Delphos escendit.

haec usurpatio itineris insoliti quo vobis spectare videtur? Thessaliam deinde peragravit; quod sine ullius eorum, quos oderat, noxa, hoc magis temptationem metuo.