Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ea spe depulsus non tamen belli consilia omisit; immo, si vere volumus dicere, iam incohavit bellum. Dolopiam armis subegit nec provocantis de controversiis ad disceptationem populi Romani audivit. inde transgressus Oetam, ut repente in medio umbilico Graeciae conspiceretur, Delphos escendit.

haec usurpatio itineris insoliti quo vobis spectare videtur? Thessaliam deinde peragravit; quod sine ullius eorum, quos oderat, noxa, hoc magis temptationem metuo.

inde litteras ad nos cum muneris specie misit et cogitare iubet, quo modo in reliquum hoc munere non egeamus, hoc est, ut decretum, quo arcentur Peloponneso Macedones, tollamus, rursus legatos regios et hospitia cum principibus et mox Macedonum exercitus, ipsum quoque a Delphis —

quantum enim interfluit fretum? — traicientem in Peloponnesum videamus, inmisceamur Macedonibus armantibus se adversus Romanos.

ego nihil novi censeo decernendum servandaque omnia integra, donec ad certum redigatur, vanusne hic timor noster an verus fuerit.

si pax inviolata inter Macedonas Romanosque manebit, nobis quoque amicitia et commercium sit; nunc de eo cogitare periculosum et inmaturum videtur.”

post hunc Archo, frater Xenarchi praetoris, ita disseruit: “difficilem orationem Callicrates et mihi et omnibus, qui ab eo dissentimus, fecit:

agendo enim Romanae societatis causam ipse temptarique et oppugnari dicendo, quam nemo neque temptat neque oppugnat, effecit, ut, qui ab se dissentiret, adversus Romanos dicere videretur.

ac primum omnium, tamquam non hic nobiscum fuisset, sed aut ex curia populi Romani

25
veniret aut regum arcanis interesset, omnia scit et nuntiat, quae occulte facta sunt.

divinat etiam, quae futura fuerint, si Philippus vixisset, quid ita Perseus regni heres sit, quid parent Macedones, quid cogitent Romani.

nos autem, qui nec ob quam causam nec quem ad modum perierit Demetrius scimus, nec, quid Philippus, si vixisset, facturus fuerit, ad haec, quae palam geruntur, consilia nostra accommodare oportet.

ac scimus Persea regno accepto regem a populo Romano appellatum; audimus legatos Romanos venisse ad regem Persea et eos benigne exceptos.

haec omnia pacis equidem signa esse iudico, non belli; nec Romanos offendi posse, si ut bellum gerentes eos secuti sumus, nunc quoque pacis auctores sequamur. cur quidem nos inexpiabile omnium soli bellum adversus regnum Macedonum geramus, non video.