The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

hostes sub adventum C. Claudi, a quo duce de meminerant nuper ad Scultennam flumen victos fugatosque, locorum magis praesidio adversus infeliciter expertam vim quam armis se defensuri, duos montes Letum et Ballistam ceperunt muroque insuper amplexi sunt.

tardius ex agris demigrantes oppressi ad mille et quingenti perierunt;

ceteri montibus se tenebant, et ne in metu quidem feritatis ingenitae obliti saeviunt in praedam, quae Mutinae parta erat. captivos cum foeda laceratione interficiunt; pecora in fanis trucidant verius passim quam rite sacrificant.

satiati caede animantium, quae inanima erant parietibus adfigunt, vasa omnis generis usui magis quam ornamento in speciem facta.

Q. Petilius consul, ne absente se debellaretur, litteras ad C. Claudium misit, ut cum exercitu ad se in Galliam veniret: campis Macris se eum expectaturum.

litteris acceptis Claudius ex Liguribus castra movit exercitumque ad campos Macros consuli tradidit. eodem tempore paucis post diebus C. Valerius consul alter venit.

ibi divisis copiis, prius quam digrederentur, communiter ambo exercitus lustraverunt. tum sortiti, quia non ab eadem utrumque parte adgredi hostem placebat, regiones quas peterent.

Valerium auspicato sortitum constabat, quod in templo fuisset; in

18
Petilio id vitii factum postea augures responderunt, quod extra templum sortem in sitellam † in templum latam foris ipse oporteret.

profecti inde in diversas regiones. Petilius adversus Ballistae et Leti iugum, quod eos montes perpetuo dorso inter se iungit, castra habuit.