The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

hostes sub adventum C. Claudi, a quo duce de meminerant nuper ad Scultennam flumen victos fugatosque, locorum magis praesidio adversus infeliciter expertam vim quam armis se defensuri, duos montes Letum et Ballistam ceperunt muroque insuper amplexi sunt.

tardius ex agris demigrantes oppressi ad mille et quingenti perierunt;

ceteri montibus se tenebant, et ne in metu quidem feritatis ingenitae obliti saeviunt in praedam, quae Mutinae parta erat. captivos cum foeda laceratione interficiunt; pecora in fanis trucidant verius passim quam rite sacrificant.

satiati caede animantium, quae inanima erant parietibus adfigunt, vasa omnis generis usui magis quam ornamento in speciem facta.

Q. Petilius consul, ne absente se debellaretur, litteras ad C. Claudium misit, ut cum exercitu ad se in Galliam veniret: campis Macris se eum expectaturum.

litteris acceptis Claudius ex Liguribus castra movit exercitumque ad campos Macros consuli tradidit. eodem tempore paucis post diebus C. Valerius consul alter venit.

ibi divisis copiis, prius quam digrederentur, communiter ambo exercitus lustraverunt. tum sortiti, quia non ab eadem utrumque parte adgredi hostem placebat, regiones quas peterent.

Valerium auspicato sortitum constabat, quod in templo fuisset; in

18
Petilio id vitii factum postea augures responderunt, quod extra templum sortem in sitellam † in templum latam foris ipse oporteret.

profecti inde in diversas regiones. Petilius adversus Ballistae et Leti iugum, quod eos montes perpetuo dorso inter se iungit, castra habuit.

ibi adhortantem eum pro contione milites, inmemorem ambiguitatis verbi, ominatum ferunt se eo die Letum capturum esse.

duabus simul partibus subire in adversos montes coepit. ea pars, in qua ipse erat, inpigre succedebat. alteram hostes cum propulissent, ut restitueret rem inclinatam, consul equo advectus suos quidem a fuga revocavit, ipse, dum incautius ante signa obversatur, missili traiectus cecidit.

nec hostes ducem occisum senserunt, et suorum pauci, qui viderant, haud neglegenter, ut qui in eo victoriam verti scirent, corpus occultavere.

alia multitudo peditum equitumque deturbatis hostibus montis sine duce cepere. ad quinque milia Ligurum occisa; ex Romano exercitu duo et quinquaginta ceciderunt.

super tam evidentem tristis ominis eventum etiam ex pullario auditum est vitium in auspicio fuisse, nec id consulem ignorasse.

C. Valerius audita * * * periti religionum iurisque publici, quando duo ordinarii consules eius anni, alter morbo, alter ferro perisset, suffectum consulem negabant recte comitia habere posse.

* * * deduxit.