Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

pacata provincia obsidibusque ex tota insula ducentis triginta acceptis legati Romam, qui ea nuntiarent, missi, quique ab senatu peterent, ut ob eas res ductu auspicioque Ti. Semproni prospere gestas diis inmortalibus honos haberetur ipsique decedenti de provincia exercitum secum deportare liceret.

senatus in aede Apollinis legatorum verbis auditis supplicationem in biduum decrevit, et quadraginta maioribus hostiis consules sacrificare iussit, Ti. Sempronium proconsulem exercitumque eo anno in provincia manere.

comitia deinde consulis unius subrogandi, quae in ante diem tertium nonas Sextiles edicta erant, eo ipso die sunt confecta.

Q. Petilius consul collegam, qui extemplo

17
magistratum occiperet, creavit C. Valerium Laevinum. ipse iam diu cupidus provinciae, cum opportunae cupiditati eius litterae adlatae essent Ligures rebellasse, nonis Sextilibus paludatus ---. senatus litteris auditis tumultus eius causa legionem tertiam ad C. Claudium proconsulem in Galliam proficisci iussit, et duumviros navales cum classe Pisas ire, qui Ligurum oram, maritumum quoque terrorem admoventes, circumvectarentur.

eodem Pisas et. Q. Petilius consul ad conveniendum exercitui diem edixerat.

et C. Claudius proconsul audita rebellione Ligurum praeter eas copias, quas secum Parmae habebat, subitariis collectis militibus exercitum ad fines Ligurum admovit.

hostes sub adventum C. Claudi, a quo duce de meminerant nuper ad Scultennam flumen victos fugatosque, locorum magis praesidio adversus infeliciter expertam vim quam armis se defensuri, duos montes Letum et Ballistam ceperunt muroque insuper amplexi sunt.

tardius ex agris demigrantes oppressi ad mille et quingenti perierunt;

ceteri montibus se tenebant, et ne in metu quidem feritatis ingenitae obliti saeviunt in praedam, quae Mutinae parta erat. captivos cum foeda laceratione interficiunt; pecora in fanis trucidant verius passim quam rite sacrificant.

satiati caede animantium, quae inanima erant parietibus adfigunt, vasa omnis generis usui magis quam ornamento in speciem facta.