Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ad Scultennam flumen in campos progressi castra habebant hostes, ibi cum iis acie dimicatum. quindecim milia caesa, plus septingenti aut in proelio aut in castris — nam ea quoque expugnata sunt — capti, et signa militaria unum et quinquaginta capta.

Ligures, reliquiae caedis, in montes refugerunt, passimque populanti campestris agros consuli nulla usquam apparuerunt arma.

Claudius duarum gentium uno anno victor,

13
duabus, quod raro alius, in consulatu pacatis provinciis Romam revertit.

prodigia eo anno nuntiata: in Crustumino avem sanqualem, quam vocant, sacrum lapidem rostro cecidisse,

bovem in Campania locutam, vaccam aeneam Syracusis ab agresti tauro, qui a pecore aberrasset, initam ac semine adspersam.

in Crustumino diem unum in ipso loco supplicatio fuit, et in Campania bos alenda publice data, Syracusanumque prodigium expiatum editis ab haruspicibus dis, quibus supplicaretur.

pontufex eo anno mortuus est M. Claudius Marcellus, qui consul censorque fuerat. in eius locum suffectus est pontifex filius eius M. Marcellus. et Lunam colonia eodem anno duo milia civium Romanorum sunt deducta.

triumviri deduxerunt P. Aelius M. Aemilius Lepidus Cn. Sicinius; quinquagena et singula iugera et semisses agri in singulos dati sunt. de Liguribus captus ager erat; Etruscorum ante quam Ligurum fuerat.

C. Claudius consul ad urbem venit; cui, cum in senatu de rebus in Histria Liguribusque prospere gestis disseruisset, postulanti triumphus est decretus.

triumphavit in magistratu de duabus simul gentibus. tulit in eo triumpho denarium trecenta septem milia et victoriatum octoginta quinque milia septingentos duos. militibus in singulos quini deni denarii dati, duplex centurioni, triplex equiti.

sociis dimidio minus quam civibus datum. itaque taciti, ut iratos esse sentires, secuti sunt currum.