The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

Ti. Claudius proconsul, qui praetor priore anno fuerat, cum praesidio legionis unius Pisis praeerat.

cuius litteris senatus certior factus, eas ipsas litteras ad C. Claudium — nam alter consul iam in Sardiniam traiecerat —

deferendas censet et adicit decretum, quoniam Histria provincia confecta esset, si ei videretur, exercitum traduceret in Ligures.

simul ex litteris consulis, quas de rebus in Histria gestis scripserat, in biduum supplicatio decreta. et ab altero consule Ti. Sempronio in Sardinia prospere res gesta.

exercitum in agrum Sardorum Iliensium induxit. Balarorum magna auxilia Iliensibus venerant; cum utraque gente signis conlatis conflixit. fusi fugatique hostes castrisque exuti, duodecim milia armatorum caesa.

postero die arma lecta conici in acervum iussit consul sacrumque id Vulcano cremavit. victorem exercitum in hiberna sociarum urbium reduxit.

et C. Claudius litteris Ti. Claudi et senatus consulto accepto ex Histria legiones in Ligures transduxit.

ad Scultennam flumen in campos progressi castra habebant hostes, ibi cum iis acie dimicatum. quindecim milia caesa, plus septingenti aut in proelio aut in castris — nam ea quoque expugnata sunt — capti, et signa militaria unum et quinquaginta capta.

Ligures, reliquiae caedis, in montes refugerunt, passimque populanti campestris agros consuli nulla usquam apparuerunt arma.

Claudius duarum gentium uno anno victor,

13
duabus, quod raro alius, in consulatu pacatis provinciis Romam revertit.