Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Tum Perseus “aperienda nimirum nocte ianua l fuit et armati comisatores accipiendi praebendumque ferro iugulum, quando non creditur nisi facinus, et eadem petitus insidiis audio, quae latro atque insidiator.

non nequiquam isti unum Demetrium filium te habere, me subditum et paelice genitum appellant.

nam si gradum, si caritatem filii apud te haberem, non in me querentem deprehensas insidias, sed in eum, qui fecisset, saevires,

adeo vilis tibi vita esset nostra, ut praeterito periculo meo movereris, neque futuro, si insidiantibus sit impune.

itaque si mori tacitum oportet, taceamus, precati tantum deos, ut a me coeptum scelus in me finem habeat, per meum latus tu petaris:

sin autem, quod circumventis in solitudine natura ipsa subicit, ut hominum, quos numquam viderint, fidem tamen implorent, mihi quoque ferrum in me strictum cernenti vocem mittere licet,

per te patriumque nomen, quod utri nostrum sanctius sit iam pridem sentis, ita me audias precor, tamquam si voce et comploratione nocturna excitus mihi quiritanti intervenisses, Demetrium cum armatis note intempesta in vestibulo meo deprehendisses. quod tum vociferarer in re praesenti pavidus, hoc nunc postero die queror.

frater, non comisantium in vicem animis iam diu vivimus inter nos. regnare utique vis. huic spei tuae obstat aetas mea, obstat gentium ins, obstat vetustus Macedoniae mos, obstat vero etiam patris iudicium.

haec transcendere nisi per meum sanguinem non potes. omnia moliris et

66
temptas. adhuc seu cura mea seu fortuna restitit parricidio tuo.