Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

neque vos illorum scelus similisque sceleri eventus deterrere a vecordi discordia potuit, neque horum bona mens, bona fortuna ad sanitatem flectere.

vivo et spirante me hereditatem meam ambo et spe et cupiditate improba crevistis.

eo usque me vivere vultis, donec alterius vestrum superstes ambiguum regem alterum mea morte faciam. nec fratrem patrem potestis pati

65
nihil cari, nihil sancti est. in omnium vicem regni unius insatiabilis amor successit.

agite, conscelerate aures paternas, decernite criminibus, mox ferro decreturi, dicite palam quidquid aut veri potestis aut libet comminisci:

reseratae aures sunt, quae posthac alterius ab altero criminibus claudentur.” haec furens ira cum dixisset, lacrimae omnibus obortae, et diu maestum silentium tenuit.

Tum Perseus “aperienda nimirum nocte ianua l fuit et armati comisatores accipiendi praebendumque ferro iugulum, quando non creditur nisi facinus, et eadem petitus insidiis audio, quae latro atque insidiator.

non nequiquam isti unum Demetrium filium te habere, me subditum et paelice genitum appellant.

nam si gradum, si caritatem filii apud te haberem, non in me querentem deprehensas insidias, sed in eum, qui fecisset, saevires,

adeo vilis tibi vita esset nostra, ut praeterito periculo meo movereris, neque futuro, si insidiantibus sit impune.

itaque si mori tacitum oportet, taceamus, precati tantum deos, ut a me coeptum scelus in me finem habeat, per meum latus tu petaris: