Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

eandem civitatem, postquam mos sibi cuique rapiendi tyrannidem exortus sit, eversam.

iam hos Eumenem Attalumque fratres, ab tam exiguis rebus, prope ut puderet regii nominis, mihi Antiocho, cuilibet regum huius aetatis, nulla re magis quam fraterna unanimitate, regnum aequasse. ne quidem exemplis abstinui,

quae aut visa aut audita habebam, T. et L. Quinctiorum, qui bellum mecum gesserunt, P. et L. Scipionum, qui Antiochum devicerunt, patris patruique eorum, quorum perpetuam vitae concordiam mors quoque miscuit.

neque vos illorum scelus similisque sceleri eventus deterrere a vecordi discordia potuit, neque horum bona mens, bona fortuna ad sanitatem flectere.

vivo et spirante me hereditatem meam ambo et spe et cupiditate improba crevistis.

eo usque me vivere vultis, donec alterius vestrum superstes ambiguum regem alterum mea morte faciam. nec fratrem patrem potestis pati

65
nihil cari, nihil sancti est. in omnium vicem regni unius insatiabilis amor successit.

agite, conscelerate aures paternas, decernite criminibus, mox ferro decreturi, dicite palam quidquid aut veri potestis aut libet comminisci: