Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

etsi causa apparebat — nam ab iis pulsatum convivam suum audierat — , infamandae rei causa ianuam obserari iubet, et ex parte superiore aedium versisque in viam fenestris comisatores, tamquam ad caedem suam venientes, aditu ianuae arcet.

Demetrius per vinum, quod excluderetur, paulisper vociferatus in convivium redit, totius rei ignarus.

postero die Perseus, cum primum conveniendi potestas patris fuit, regiam ingressus perturbato vultu in conspectu patris tacitus procul constitit.

cui cum pater “satin salve?” et, quaenam ea maestitia esset, interrogaret eum, “de lucro tibi” inquit “vivere me scito. iam non occultis a fratre petimur insidiis; nocte cum armatis domum ad me venit, clausisque foribus parietum praesidio me a furore eius sum tutatus.”

cum pavorem mixtum admiratione patri iniecisset, “atqui si aures praebere potes” inquit, “manifestanm rem teneas faciam.”

enimvero se dicere auditurum, vocarique extemplo Demetrium iussit; et seniores amicos duos, expertes iuvenalium fratres certaminum, infrequentes iam in regia, Lysimachum et Onomastum arcessit, quos in consilio haberet.

dum veniunt amici, solus filio procul stante multa secum animo volutans inambulavit.