Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

etsi causa apparebat — nam ab iis pulsatum convivam suum audierat — , infamandae rei causa ianuam obserari iubet, et ex parte superiore aedium versisque in viam fenestris comisatores, tamquam ad caedem suam venientes, aditu ianuae arcet.

Demetrius per vinum, quod excluderetur, paulisper vociferatus in convivium redit, totius rei ignarus.

postero die Perseus, cum primum conveniendi potestas patris fuit, regiam ingressus perturbato vultu in conspectu patris tacitus procul constitit.

cui cum pater “satin salve?” et, quaenam ea maestitia esset, interrogaret eum, “de lucro tibi” inquit “vivere me scito. iam non occultis a fratre petimur insidiis; nocte cum armatis domum ad me venit, clausisque foribus parietum praesidio me a furore eius sum tutatus.”

cum pavorem mixtum admiratione patri iniecisset, “atqui si aures praebere potes” inquit, “manifestanm rem teneas faciam.”

enimvero se dicere auditurum, vocarique extemplo Demetrium iussit; et seniores amicos duos, expertes iuvenalium fratres certaminum, infrequentes iam in regia, Lysimachum et Onomastum arcessit, quos in consilio haberet.

dum veniunt amici, solus filio procul stante multa secum animo volutans inambulavit.

postquam venisse eos nuntiatum est, secessit in partem interiorem cum duobus amicis et totidem custodibus corporis; filiis,

64
ut ternos inermes secum introducerent, permisit.

ibi cum consedisset, “sedeo” inquit “miserrimus pater iudex inter duos filios, accusatorem parricidii et reum aut conficti aut admissi criminis labem apud meos inventurus.

iam pridem hanc procellam imminentem timebam, cum vultus inter vos minime fraternos cernerem, cum voces quasdam exaudirem.

sed interdum spes animum subibat deflagrare iras vestras purgari suspiciones posse. etiam hostes armis positis foedus icisse, et privatas multorum simultates finitas: subituram vobis aliquando germanitatis memoriam,

puerilis quondam simplicitatis consuetudinisque inter vos, meorum denique praeceptorum, quae vereor ne vana surdis auribus cecinerim.

quotiens ego audientibus vobis detestatus exempla discordiarum fraternarum horrendos eventus eorum rettuli, qui se stirpemque suam, domos, regna funditus evertissent.

meliora quoque exempla parte altera posui: sociabilem consortionem inter binos Lacedaemoniorum reges, salutarem per multa saecula ipsis patriaeque: