The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

convivium eo die sodalium, qui simul decurrerant, uterque habuit, cum vocatus ad cenam ab Demetrio Perseus negasset.

festo die benigna invitatio et hilaritas iuvenalis utrosque in vinum traxit. commemoratio ibi certaminis ludicri

et iocosa dicta in adversarios, ita ut ne ipsis quidem ducibus abstineretur, iactabantur.

ad has excipiendas voces speculator ex convivis Persei missus cum incautior obversaretur, exceptus a iuvenibus forte triclinio egressis male

63

huius rei ignarus Demetrius “quin comisatum” inquit “ad fratrem imus et iram eius, si qua ex certamine residet, simplicitate et hilaritate nostra lenimus?” ire se conclamarunt praeter eos,

qui speculatoris ab se pulsati praesentem ultionem metuebant. cum eos quoque Demetrius traheret, ferrum veste abdiderunt, quo se tutari, si qua vis fieret, possent.

nihil occulti esse in intestina discordia potest. utraque domus speculatorum et proditorum plena erat. praecucurrit index ad Persea, ferro succinctos nuntians cum Demetrio quattuor adulescentes venire.

etsi causa apparebat — nam ab iis pulsatum convivam suum audierat — , infamandae rei causa ianuam obserari iubet, et ex parte superiore aedium versisque in viam fenestris comisatores, tamquam ad caedem suam venientes, aditu ianuae arcet.

Demetrius per vinum, quod excluderetur, paulisper vociferatus in convivium redit, totius rei ignarus.