Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

alter consulum Q. Fulvius ex Liguribus triumphavit; quem triumphum magis gratiae quam rerum

112
gestarum magnitudini datum constabat.

armorum hostilium magnam vim transtulit, nullam pecuniam admodum. divisit tamen in singulos milites trecenos aeris, duplex centurionibus, triplex equiti.

nihil in eo triumpho magis insigne fuit, quam quod forte evenit, ut eodem die triumpharet, quo priore anno ex praetura triumphaverat.

secundum triumphum comitia edixit, quibus creati consules sunt M. Iunius Brutus A. Manlius Vulso.

praetorum inde tribus creatis comitia tempestas diremit. postero die reliqui tres facti, ante diem quartum idus Martias, M. Titinius Curvus Ti. Claudius Nero T. Fonteius Capito.

ludi Romani instaurati ab aedilibus curulibus Cn. Servilio Caepione Ap. Claudio Centone propter prodigia, quae evenerant. terra movit;

in fanis publicis, ubi lectisternium erat, deorum capita, quae in lectis erant, averterunt se, lanxque cum integumentis,

quae Iovi apposita fuit, decidit de mensa. oleas quoque praegustasse mures in prodigium versum est. ad ea expianda nihil ultra, quam ut ludi instaurarentur, actum est.

1

ignis in aede Vestae extinctus est. Tib. Sempronius Gracchus pro cos. Celtiberos victos in deditionem accepit, monimentumque operum suorum Gracchurim oppidum in Hispania constituit; et a Postumio Albino pro cos. Vaccaci ac Lusitani subacti sunt. uterque triumphavit. Antiochus, Antiochi filius, obses a patre Romanis datus mortuo fratre Seleuco, qui patri defuncto successerat, in regnum Syriae ab urbe dimissus. qui praeter religionem, qua multa templa magnifica multis sociis erexit, Athenis Iovis Olympii et Antiochiae Capitolini, vilissimum regem egit. lustrum a censoribus conditum est: censa sunt civium capita CCLVIII CCXCHII. Q. Voconius Saxa tribunus plebis legem tulit, ne quis mulierem heredem institueret. suasit legem M. Cato. exstat oratio eius. praeterea res adversus Liguras et Histros et Sardos et Celtiberos a compluribus ducibus prospere gestas et initia belli Macedonici continet, quod Perseus Philippi tilius moliebatur. miserat ad Carthaginienses legationem, et ab his nocte audita erat. sed et alias Graeciae civitates sollicitabat.

--- a patre in pace habitam armasse eoque iuventuti praedandi cupidae pergratus esse dicebatur. consilium de Histrico bello cum haberet consul, alii gerendum extemplo, antequam contrahere copias hostes possent, alii consulendum prius senatum censebant. vicit sententia, quae diem non proferebat.