Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

oppressit igitur necopinantes ignarosque omnes Perseus et regnum scelere partum invasit. peropportuna mors Philippi fuit ad dilationem

et ad vires bello subtrahendas. nam post paucis diebus gens Bastarnarum, diu sollicitata, ab suis sedibus magna peditum equitumque manu Histrum traiecit.

inde praegressi, qui nuntiarent regi, Antigonus et Cotto: Cotto nobilis erat Bastarna, Antigonus e regiis unus, saepe cum ipso Cottone legatus ad concitandos Bastarnas missus. procul Amphipoli fama, inde certi nuntii occurrerunt mortuum esse quae res omnem ordinem consilii turbavit.

compositum autem sic fuerat, transitum per Thraciam tutum et commeatus Bastarnis ut Philippus praestaret. id ut facere posset, regionum principes donis coluerat, fide sua obligata pacato agmine transituros Bastarnas.

Dardanorum gentem delere propositum erat inque eorum agro sedes dare Bastarnis.

duplex inde erat commodum futurum, si et Dardani, gens semper infestissima Macedoniae temporibusque iniquis regum imminens, tolleretur, et Bastarnae relictis in Dardania coniugibus liberisque ad populandam Italiam possent mitti.

per Scordiscos iter esse ad mare Hadriaticum Italiamque; alia via traduci exercitum non posse. facile Bastarnis Scordiscos iter daturos: nec enim aut lingua aut moribus aequales abhorrere; et ipsos adiuncturos se, cum ad praedam opulentissimae gentis ire vidissent.

inde in omnem eventum consilia accommodabantur: sive caesi ab Romanis forent Bastarnae, Dardanos tamen sublatos praedamque ex reliquiis Bastarnarum et possessionem liberam Dardaniae solacio fore;

sive prospere rem gessissent, Romanis

111
aversis in Bastarnarum bellum recuperaturum se in Graecia, quae amisisset. haec Philippi consilia fuerant.

primum ingressi sunt pacato agmine. digressu deinde Cottonis et Antigoni et multo post fama mortis Philippi neque Thraces commercio faciles erant, neque Bastarnae empto contenti esse poterant aut in agmine contineri, ne decederent via.

inde iniuriae ultro citroque fieri, quarum in dies incremento bellum exarsit. postremo Thraces cum vim ac multitudinem sustinere hostium non possent, relictis campestribus vicis in montem ingentis altitudinis — Donucam vocant — concesserunt.