Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ab hoc sermone omni genere honoris producere eum non destitit. cum in Thracia Perseus abesset, circumire Macedoniae urbes principibusque Antigonum commendare; et si vita longior suppetisset, dubium fuit, quin eum in possessione regni relicturus fuerit.

ab Demetriade profectus Thessalonicae plurimum temporis moratus fuerat. inde cum Amphipolim venisset, gravi morbo est implicitus.

sed animo tamen aegrum magis fuisse quam corpore constat; curisque et vlgiliis, cum identidem species et umbrae insontis interempti filii agitarent, exstinctum esse cum diris exsecrationibus alterius.

tamen --- admoveri potuisset

110
Antigonus, si aut affuisset aut statim palam facta esset mors regis.

medicus Calligenes, qui curationi praeerat, non exspectata morte regis, a primis desperationis notis nuntios per dispositos equos, ita ut convenerat, misit ad Perseum, et mortem regis in adventum eius omnes, qui extra regiam erant, celavit.

oppressit igitur necopinantes ignarosque omnes Perseus et regnum scelere partum invasit. peropportuna mors Philippi fuit ad dilationem

et ad vires bello subtrahendas. nam post paucis diebus gens Bastarnarum, diu sollicitata, ab suis sedibus magna peditum equitumque manu Histrum traiecit.

inde praegressi, qui nuntiarent regi, Antigonus et Cotto: Cotto nobilis erat Bastarna, Antigonus e regiis unus, saepe cum ipso Cottone legatus ad concitandos Bastarnas missus. procul Amphipoli fama, inde certi nuntii occurrerunt mortuum esse quae res omnem ordinem consilii turbavit.

compositum autem sic fuerat, transitum per Thraciam tutum et commeatus Bastarnis ut Philippus praestaret. id ut facere posset, regionum principes donis coluerat, fide sua obligata pacato agmine transituros Bastarnas.

Dardanorum gentem delere propositum erat inque eorum agro sedes dare Bastarnis.

duplex inde erat commodum futurum, si et Dardani, gens semper infestissima Macedoniae temporibusque iniquis regum imminens, tolleretur, et Bastarnae relictis in Dardania coniugibus liberisque ad populandam Italiam possent mitti.

per Scordiscos iter esse ad mare Hadriaticum Italiamque; alia via traduci exercitum non posse. facile Bastarnis Scordiscos iter daturos: nec enim aut lingua aut moribus aequales abhorrere; et ipsos adiuncturos se, cum ad praedam opulentissimae gentis ire vidissent.

inde in omnem eventum consilia accommodabantur: sive caesi ab Romanis forent Bastarnae, Dardanos tamen sublatos praedamque ex reliquiis Bastarnarum et possessionem liberam Dardaniae solacio fore;