Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Perseus certior factus omnia detecta esse, potentior quidem erat, quam ut fugam necessariam duceret: tantum ut procul abesset,

curabat, interim velut ab incendio flagrantis irae, dum Philippus viveret, se defensurus. is spe potiundi ad poenam corporis eius amissa, quod reliquum erat, id studere, ne super impunitatem etiam praemio sceleris frueretur.

Antigonum igitur appellat, cui et palam facti parricidii gratia obnoxius erat, et nequaquam pudendum aut paenitendum eum regem Macedonibus propter recentem patrui Antigoni gloriam fore censebat.

“quando in fortunam veni,” inquit “Antigone, ut orbitas mihi, quam alii detestantur parentes, optabilis esse debeat, regnum, quod a patruo tuo forti, non solum fideli, tutela eius custoditum et auctum etiam accepi, id tibi tradere in animo est.

te unum habeo, quem dignum regno iudicem. si neminem haberem, perire et exstingui id mallem quam Perseo scelestae fraudis praemium esse.

Demetrium excitatum ab inferis restitutumque credam mihi, si te, qui morti innocentis, qui meo infelici errori unus illacrimasti, in locum substitutum relinquam.”

ab hoc sermone omni genere honoris producere eum non destitit. cum in Thracia Perseus abesset, circumire Macedoniae urbes principibusque Antigonum commendare; et si vita longior suppetisset, dubium fuit, quin eum in possessione regni relicturus fuerit.

ab Demetriade profectus Thessalonicae plurimum temporis moratus fuerat. inde cum Amphipolim venisset, gravi morbo est implicitus.