Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

biduo, quo senatum legerunt censores, Q. Fulvius consul profectus in Ligures, per invios montes Ballistae saltus cum exercitu transgressus, signis collatis cum hoste pugnavit;

neque tantum acie vicit, sed castra quoque eodem die cepit. tria milia ducenti hostium caesi sunt, omnisque ea regio Ligurum in deditionem venit.

consul deditos in campestres agros deduxit, praesidiaque montibus celeriter etRoma consul ad hostes et ex provincia litterae Romam venerunt: supplicationes ob eas res gestas in triduum decretae sunt;

praetores quadraginta hostiis maioribus per supplicationes rem divinam fecerunt. ab altero consule L. Manlio nihil memoria dignum in Liguribus est gestum.

Galli Transalpini, tria milia hominum, in Italiam transgressi, neminem bello lacessentes agrum a consulibus et senatu petebant, ut pacati sub imperio populi Romani essent.

eos senatus excedere Italia iussit, et consulem Q. Fulvium quaerere et animadvertere in eos, qui principes et auctores transcendendi Alpes fuissent.