Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

nec aliud magnopere, cur vicisse crederes, fecisse Romanos, nisi quod postero die lacessierint proelio manentes intra vallum:

spolia per totum diem legisse; tertio die proelio maiore iterum pugnatum, et demum haud dubie victos Celtiberos castraque eorum capta et direpta esse.

viginti duo milia hostium eo die esse caesa, plus trecentos captos, parem fere equorum numerum, et signa militaria septuaginta duo. inde debellatum, veramque pacem, non fluxa, ut ante, fide Celtiberos fecisse.

eadem aestate et L. Postumium in Hispania ulteriore bis cum egregie pugnasse scribunt:

ad triginta et quinque milia hostium occidisse et castra expugnasse. propius vero est serius in provinciam pervenisse, quam ut ea aestate potuerit res gerere.

censores fideli concordia senatum legerunt. princeps lectus est ipse censor M. Aemilius Lepidus pontifex maximus:

tres eiecti de senatu; retinuit quosdam Lepidus a collega praeteritos. opera ex pecunia attributa divisaque inter se haec Lepidus molem ad Tarracinam, ingratum opus, quod praedia habebat ibi privatamque publicae rei impensam inseruerat;