Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

105
cum praetor victurum respondisset, quaesivit iterum, si cum Romanis militare liceret.

id quoque Graccho permittente, “sequar” inquit “vos adversus veteres socios meos, quoniam illos me propiunt suspicere.” secutus est inde Romanos, fortique ac fideli opera multis locis rem Romanam adiuvit.

Ergavica inde, nobilis et potens civitas, aliorum circa populorum cladibus territa portas aperuit Romanis.

deditionem oppidorum cum fide factam quidam auctores sunt: e qua regione abduxisset legiones, extemplo inde rebellatum, magnoque eum postea proelio ad montem Chaunum cum Celtiberis a prima luce ad sextam horam diei signis collatis pugnasse, multos utrimque cecidisse;

nec aliud magnopere, cur vicisse crederes, fecisse Romanos, nisi quod postero die lacessierint proelio manentes intra vallum:

spolia per totum diem legisse; tertio die proelio maiore iterum pugnatum, et demum haud dubie victos Celtiberos castraque eorum capta et direpta esse.

viginti duo milia hostium eo die esse caesa, plus trecentos captos, parem fere equorum numerum, et signa militaria septuaginta duo. inde debellatum, veramque pacem, non fluxa, ut ante, fide Celtiberos fecisse.

eadem aestate et L. Postumium in Hispania ulteriore bis cum egregie pugnasse scribunt:

ad triginta et quinque milia hostium occidisse et castra expugnasse. propius vero est serius in provinciam pervenisse, quam ut ea aestate potuerit res gerere.