Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

petierunt enim, ut sibi in castra Celtiberorum ire liceret ad auxilia accienda: si non impetrassent, separatim ab illis se consulturos. permittente Graccho ierunt et post paucis diebus alios decem legatos secum adduxerunt.

meridianum tempus erat. nihil prius petierunt a praetore, quam ut bibere sibi iuberet dari. epotis primis poculis iterum poposcerunt, magno risu circumstantium in tam rudibus et moris omnis ignaris ingeniis.

maximus natu ex iis “missi sumus” inquit “a gente nostra, qui sciscitaremur, qua tandem re fretus arma nobis inferres.”

ad hanc percunctationem Gracchus exercitu se egregio fidentem venisse respondit; quem si ipsi visere velint, quo certiora ad suos referant, potestatem se eis facturum esse.

tribunisque militum imperat, ut ornari omnes copias peditum equitumque et decurrere iubeant armatas.

ab hoc spectaculo legati dimissi deterruerunt suos ab auxilio circumsessae urbi ferendo. oppidani cum ignes nocte e turribus nequiquam, quod signum convenerat, sustulissent, destituti ab unica spe auxilii in deditionem venerunt.

nummum quater et viciens ab iis est exactum, quadraginta nobilissimi equites, nec obsidum nomine — nam militare iussi sunt — , et tamen re ipsa ut pignus fidei essent.