The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

hiems eo anno nive saeva et omni tempestatum genere fuit: arbores, quae obnoxiae frigoribus

101
sunt, deusserat cunctas; et eadem aliquanto quam alias longior fuit.

itaque Latinas nox subito coorta et intolerabilis tempestas in monte turbavit, sunt ex decreto pontificum.

eadem tempestas et in Capitolio aliquot signa prostravit fulminibusque complura loca deformavit, aedem Iovis Tarracinae, aedem Albam Capuae portamque Romanam;

muri pinnae aliquot locis decussae erant. haec inter prodigia nuntiatum et ab Reate tripedem natum mulum.

ob ea decemviri iussi adire libros edidere, quibus diis et quot hostiis sacrificaretur, et fulminibus complura loca deformata aedem Iovis ut supplicatio diem unum esset.

ludi deinde votivi Q. Fulvii consulis per dies decem magno apparatu facti. inde comitia habita: creati M. Aemilius Lepidus pontifex maximus et M. Fulvius Nobilior, qui ex Aetolis triumphaverat.

inter hos viros nobiles inimicitiae erant, saepe multis et in senatu et ad populum atrocibus celebratae certaminibus.

comitiis confectis, ut traditum antiquitus est, censores in Campo ad aram Martis sellis curulibus consederunt; quo repente principes senatorum cum agmine venerunt civitatis, inter quos Q. Caecilius Metellus verba fecit.