The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

eo anno rogatio primum lata est ab L. Villio tribuno plebis, quot annos nati quemque magistratum peterent caperentque. inde cognomen familiae inditum, ut Annales appellarentur.

praetores quattuor post multos annos lege Baebia creati, quae alternis quaternos iubebat creari. hi facti Cn. Cornelius Scipio C. Valerius Laevinus Q. et P. Mucii Q. f. Scaevolae.

Q. Fulvio et L. Manlio consulibus eadem provincia, quae superioribus, pari numero copiae peditum equitum, civium sociorum decretae.

in duabus Ti. Sempronio et L. Postumio cum iisdem exercitibus, quos haberent, prorogatum imperium est;

et in supplementum consules scribere iussi ad tria milia peditum Romanorum, trecentos equites, quinque milia sociorum Latini nominis et equites.

P. Mucius Scaevola urbanam sortitus provinciam est, et ut idem quaereret de veneficiis in urbe et propius urbem decem milia passuum, Cn. Cornelius Scipio peregrinam,

Q. Mucius Scaevola Siciliam, C. Valerius Laevinus Sardiniam.

Q. Fulvius consul priusquam ullam rem publicam ageret, liberare et se et rem publicam religione votis solvendis dixit velle.

vovisse, quo die postremum cum Celtiberis pugnasset, ludos Iovi optimo maximo et aedem equestri Fortunae sese facturum: in rem sibi pecuniam collatam esse ab Hispanis.

ludi decreti, et ut duumviri ad aedem locandam crearentur. de pecunia finitum, ne maior ludorum causa consumeretur, quam quanta Fulvio Nobiliori post Aetolicum bellum ludos facienti decreta esset;

neve quid ad eos ludos arcesseret cogeret acciperet faceret adversus id senatus consultum, quod L. Aemilio Cn. Baebio consulibus de ludis factum esset.

decreverat id senatus propter effusos sumptus factos in ludos Ti. Sempronii aedilis, qui graves non modo Italiae ac sociis Latini nominis, sed etiam provinciis externis fuerant.