The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

Pisanis agrum pollicentibus, quo Latina colonia deduceretur, gratiae ab senatu actae; triumviri creati ad rem Q. Fabius Buteo M. et P. Popilii Laenates.

a C. Maenio praetore, cui provincia Sardinia cum evenisset, additum erat, ut quaereret de veneficiis longius ab urbe decem milibus passuum,

litterae adlatae, se iam tria milia hominum damnasse, et crescere sibi quaestionem indiciis: aut sibi esse deserendam aut provinciam dimittendam.

Q. Fulvius Flaccus ex Hispania rediit cum magna fama gestarum rerum; qui cum extra urbem triumphi causa esset, consul est creatus cum L. Manlio Acidino,

et post paucos dies cum militibus, quos secum deduxerat, triumphans urbem est invectus.

tulit in triumpho coronas aureas centum viginti quattuor: praeterea auri pondo triginta unum, argenti infecti--- et signati Oscensis nummum centum septuaginta tria milia ducentos.

militibus de praeda quinquagenos denarios dedit, duplex centurionibus, triplex equiti, tantundem sociis Latini nominis, et stipendium omnibus duplex.

100