The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

consules ambo in Ligures exercitus induxerunt diversis partibus.

Postumius prima et tertia legione Ballistam Letumque montes obsedit, et premendo praesidiis angustos saltus eorum commeatus interclusit, inopiaque omnium rerum eos perdomuit.

Fulvius secunda et quarta legione adortus a Pisis Apuanos Ligures, qui eorum circa Macram fluvium incolebant, in deditionem acceptos, ad septem milia hominum, in naves impositos praeter oram Etrusci maris Neapolim transmisit.

inde in Samnium traducti, agerque iis inter populares datus est.

montanorum Ligurum ab A. Postumio vineae caesae frumentaque deusta, done cladibus omnibus belli coacti in deditionem venerunt armaque tradiderunt.

navibus inde Postumius ad visendam oram Ingaunorum Intemeliorumque Ligurum processit.

priusquam hi consules venirent ad exercitum, qui Pisas indictus erat, praeerat A. Postumius.

frater Q. Fulvii M. Fulvius Nobilior — secundae legionis Fulvius tribunus militum is erat — mensibus suis dimisit legionem, iureiurando adactis centurionibus aes in aerarium ad quaestores esse delaturos.

hoc ubi Placentiam — nam eo forte erat profectus — Aulo nuntiatum est, cum equitibus expeditis secutus dimissos, quos eorum potuit adsequi, reduxit castigatos Pisas; de ceteris consulem certiorem fecit.

eo referente senatus consultum factum est, ut M. Fulvius in Hispaniam relegaretur ultra novam Carthaginem; litteraeque ei datae sunt a consule ad P. Manlium in Hispaniam

98
ulteriorem deferendae:

milites iussi ad signa redire. ignominiae causa uti semestre stipendium in eum annum esset ei legioni, decretum: qui miles ad exercitum non redisset, eum ipsum bonaque eius vendere consul iussus.