Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
Theoxena et Archo nomina iis erant mulieribus. Theoxena multis petentibus aspernata nuptias est:
Archo Poridi cuidam, longe principi gentis Aenianum, nupsit et apud eum plures enixa partus, parvis admodum relictis omnibus, decessit.
Theoxena, ut in suis manibus liberi sororis educarentur, Poridi nupsit; et tamquam omnes ipsa enixa foret, suum sororisque filios in eadem habebat cura.
postquam regis
ausaque est dicere se sua manu potius omnes interfecturam quam in potestatem Philippi venirent.
Poris abominatus mentionem tam foedi facinoris Athenas deportaturum eos ad fidos hospites dixit, comitemque ipsum fugae futurum esse.
proficiscuntur ab Thessalonica Aeneam ad statum sacrificium, quod Aeneae conditori cum magna caerimonia quotannis faciunt.
ibi die per sollemnes epulas consumpto navem praeparatam a Poride sopitis omnibus de tertia vigilia conscendunt redituri in Thessalonicam: sed traicere in Euboeam erat propositum.
ceterum in adversum ventum nequiquam eos tendentes prope terram lux oppressit, et regii, qui praeerant custodiae portus, lembum armatum ad retrahendam navem miserunt cum gravi edicto, ne reverterentur sine ea.