Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ibi dimittere veteranos supplementaque distribuere et ordinare omnem exercitum sese velle. dies quoque, et ea propinqua, edita Flacco est, qua successor esset venturus.

haec nova adlata res, omissis quae agere instituerat, Flaccum raptim deducere exercitum ex Celtiberia cum coegisset, barbari causae ignari, suam defectionem et clam comparata arma sensisse eum et pertimuisse rati, eo ferocius saltum insederunt. ubi eum saltum prima luce agmen Romanum intravit,

repente ex duabus partibus simul exorti hostes Romanos invaserunt.

quod ubi vidit Flaccus, primos tumultus in agmine per centuriones stare omnes,

suo quemque loco, et arma expedire iubendo sedavit, et sarcinis iumentisque in unum locum coactis copias omnes partim ipse partim per legatos tribunosque militum, ut tempus,

ut locus postulabat, sine ulla trepidatione instruxit, cum bis deditis rem esse admonens, scelus et perfidiam illis, non virtutem nec animum accessisse, reditum ignobilem in patriam clarum ac memorabilem eos sibi fecisse: cruentos ex recenti caede hostium gladios et manantia sanguine spolia Romam ad triumphum delaturos.

plura dici tempus non patiebatur: invehebant se hostes, et in partibus extremis iam pugnabatur. deinde acies concurrerunt.

atrox ubique proelium, sed varia fortuna erat. egregie legiones, nec segnius

96
duae alae pugnabant: externa auxilia ab simili armatura, meliore aliquantum militum genere urgebantur, nec locum tueri poterant.

Celtiberi ubi ordinata acie et signis collatis se non esse pares legionibus senserunt,

cuneo impressionem fecerunt, quo tantum valent genere pugnae, ut quamcumque partem perculere impetu suo, sustineri nequeant. tunc quoque turbatae legiones sunt, prope interrupta acies.

quam trepidationem ubi Flaccus conspexit, equo advehitur ad legionarios equites, et “ni quid auxilii in vobis est, actum iam de hoc exercitu erit.” cum undique acclamassent, quin ederet, quid fieri vellet: non segniter imperium exsecuturos;