Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

plura dici tempus non patiebatur: invehebant se hostes, et in partibus extremis iam pugnabatur. deinde acies concurrerunt.

atrox ubique proelium, sed varia fortuna erat. egregie legiones, nec segnius

96
duae alae pugnabant: externa auxilia ab simili armatura, meliore aliquantum militum genere urgebantur, nec locum tueri poterant.

Celtiberi ubi ordinata acie et signis collatis se non esse pares legionibus senserunt,

cuneo impressionem fecerunt, quo tantum valent genere pugnae, ut quamcumque partem perculere impetu suo, sustineri nequeant. tunc quoque turbatae legiones sunt, prope interrupta acies.

quam trepidationem ubi Flaccus conspexit, equo advehitur ad legionarios equites, et “ni quid auxilii in vobis est, actum iam de hoc exercitu erit.” cum undique acclamassent, quin ederet, quid fieri vellet: non segniter imperium exsecuturos;

“duplicate turmas” inquit, “duarum legionum equites, et permittite equos in cuneum hostium, quo nostros urgent. id cum maiore vi facietis, si effrenatos in eos equos immittitis;

quod saepe Romanos equites cum magna laude fecisse sua memoriae proditum est.”

dicto paruerunt detractisque frenis bis ultro citroque cum magna strage hostium, infractis omnibus hastis, transcurrerunt. dissipato cuneo,

in quo omnis spes fuerat, Celtiberi trepidare et prope omissa pugna locum fugae circumspicere.