Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

et supplicationes decretae, quod is prospere rem publicam gessisset.

et ceteri praetores in provincias missi. Q. Fabio Buteoni prorogatum in Gallia imperium est. octo legiones praeter exercitum veterem, qui in Liguribus in spe propinqua missionis erat, eo anno esse placuit.

et is ipse exercitus aegre explebatur propter pestilentiam, quae tertium iam annum urbem Romanam atque Italiam vastabat.

praetor Ti. Minucius et ita multo post consul C. Calpurnius moritur, multique alii omnium ordinum illustres viri postremo prodigii loco ea clades haberi coepta est.

C. Servilius pontifex maximus piacula irae deum conquirere iussus, decemviri libros inspicere, consul Apollini Aesculapio Saluti dona vovere et dare signa inaurata:

quae vovit deditque. decemviri supplicationem in biduum valetudinis causa in urbe et per omnia fora conciliabulaque edixerunt: maiores duodecim annis omnes coronati et lauream in manu tenentes supplicaverunt.

fraudis quoque humanae insinuaverat suspicio animis; et veneficii quaestio ex senatus consulto, quod in urbe propiusve urbem decem milibus passuum esset commissum, C. Claudio praetori, qui in locum Ti. Minucii erat suffectus, ultra decimum lapidem per fora conciliabulaque C. Maenio, priusquam in Sardiniam provinciam traiceret, decreta. suspecta consulis erat mors maxime.