Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

si neque de fide barbarorum quicquam recipere aut adfirmare nobis potes, et habendum illic utique exercitum censes, utrum tandem auctor senatui sis supplementum in Hispaniam mittendi, ut ii modo,

quibus emerita stipendia sint, milites dimittantur, veteribus militibus tirones immisceantur, an deductis de provincia veteribus legionibus novas conscribendi et mittendi, cum contemptum tirocinium etiam mitiores barbaros excitare ad rebellandum possit? dictu quam re facilius est provinciam ingenio ferocem,

rebellatricem confecisse. paucae civitates, ut quidem ego audio, quas vicina maxime hiberna premebant, in ius dicionemque venerunt; ulteriores in armis sunt. quae cum ita sint,

ego iam hinc praedico, patres conscripti, me exercitu eo, qui nunc est, rem publicam administraturun: si deducat secum Flaccus legiones,

92
loca pacata me ad hibernacula lecturum neque militem ferocissimo hosti obiecturum.”

legatus ad ea, quae interrogatus erat, respondit neque se neque quemquam alium divinare posse, quid in animo Celtiberi haberent aut porro habituri essent. itaque negare non posse,

quin rectius sit etiam ad pacatos barbaros, nondum satis adsuetos imperio, exercitum mitti.

novo autem an vetere exercitu opus sit, eius esse dicere, qui scire possit, qua fide Celtiberi in pace mansuri sint, simul et qui illud exploratum habeat, quieturos milites, si diutius in provincia retineantur.

si ex eo, quod aut inter se loquantur aut succlamationibus apud contionantem imperatorem significent, quid sentiant, coniectandum sit, palam vociferatos esse aut imperatorem in provincia retenturos aut cum eo in Italiam venturos esse.

disceptationem inter praetorem legatumque consulum relatio interrupit, qui suas ornari provincias, priusquam de praetoris exercitu ageretur, aequum censebant.