Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

transtulit coronas aureas quinque et viginti,

90
nec praeterea quicquam auri argentique in eo triumpho latum. captivi multi principes Ligurum ante currum ducti. aeris trecenos militibus divisit.

auxerunt eius triumphi famam legati Ligurum pacem perpetuam orantes: ita in animum induxisse Ligurum gentem, nulla umquam arma nisi imperata a populo Romano sumere.

responsum a Q. Fabio praetore est Liguribus iussu senatus orationem non novam Liguribus esse: mens vero ut nova et orationi conveniens esset, ipsorum id plurimum referre.

ad consules irent, et, quae ab iis imperata essent, facerent. nulli alii quam consulibus senatum crediturum esse sincera fide in pace Ligures esse.

pax in Liguribus fuit. in Corsica pugnatum cum Corsis: ad duo milia eorum M. Pinarius praetor in acie occidit. qua clade compulsi obsides dederunt et cerae centum milia pondo. inde in Sardiniam exercitus ductus,

et cum Iliensibus, gente ne nunc quidem omni parte pacata, secunda proelia facta.

Carthaginiensibus eodem anno centum obsides redditi, pacemque cum iis populus Romanus non ab se tantum sed ab rege etiam Masinissa praestitit, qui cum praesidio armato agrum, qui in controversia erat, obtinebat.

Otiosam provinciam consules habuerunt. M. Baebius comitiorum causa Romam revocatus consules creavit A. Postumium Albinum Luscum et Calpurnium Pisonem.

praetores exinde facti Ti. Sempronius Gracchus L. Postumius Albinus P. Cornelius Mammula, Ti. Minucius Molliculus A. Hostilius Mancinus . Maenius. ii omnes magistratum idibus Martiis inierunt. principio eius anni,

quo A. Postumius Albinus et . Piso consules fuerunt, ab A. Postumio consule in senatum introducti, qui ex Hispania citeriore venerant a Q. Fulvio Flacco, L. Minucius legatus et duo tribuni militum, T. Maenius et L. Terentius Massaliota.

hi cum duo secunda proelia, deditionem Celtiberiae,

91
confectam provinciam nuntiassent, nec stipendio, quod mitti soleiet, nec frumento portato ad exercitum in eum annum opus esse,

petierunt ab senatu primum, ut ob res prospere gestas diis immortalibus honos haberetur,

deinde ut Q. Fulvio decedenti de provincia deportare inde exercitum, cuius forti opera et ipse et multi ante eum praetores usi essent, liceret. quod fieri, praeterquam quod ita deberet, etiam prope necessarium esse:

ita enim obstinatos esse milites, ut non ultra retineri posse in provincia viderentur, iniussuque abituri inde essent, si non dimitterentur, aut in perniciosam, si quis impense retineret, seditionem exarsuri.