Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

haec in citeriore Hispania eo anno gesta. in ulteriore Manlius praetor secunda aliquot proelia cum Lusitanis fecit.

Aquileia colonia Latina eodem anno in agrum Gallorum est deducta. tria milia peditum quinquagena iugera, centuriones centena, centena quadragena equites acceperunt.

tresviri deduxerunt P. Cornelius Scipio Nasica C. Flaminius L. Manlius Acidinus.

aedes duae eo anno dedicatae sunt, una Veneris Erycinae ad portam Collinam: dedicavit L. Porcius L. f. Licinus duumvir, vota erat a consule L. Porcio Ligustino bello, altera in foro holitorio Pietatis.

eam aedem dedicavit M’. Acilius Glabrio duumvir; statuamque auratam, quae prima omnium in Italia est statuta aurata, patris Glabrionis posuit.

is erat, qui ipse aedem voverat, quo die cum rege Antiocho ad Thermopylas depugnasset, locaveratque idem ex senatus consulto. eosdem dies,

quibus aedes hae dedicatae sunt, L. Aemilius Paulus proconsul ex Liguribus Ingaunis triumphavit.

transtulit coronas aureas quinque et viginti,

90
nec praeterea quicquam auri argentique in eo triumpho latum. captivi multi principes Ligurum ante currum ducti. aeris trecenos militibus divisit.

auxerunt eius triumphi famam legati Ligurum pacem perpetuam orantes: ita in animum induxisse Ligurum gentem, nulla umquam arma nisi imperata a populo Romano sumere.