The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

postremi Celtiberorum qui in acie erant, primi flammam conspexere, deinde per totam aciem vulgatum est castra amissa esse et cum maxime ardere. unde illis terror, inde Romanis animus crevit.

iam

88
clamor suorum vincentium accidebat, iam ardentia hostium castra apparebant.

Celtiberi parumper incertis animis fluctuati sunt: ceterum postquam receptus pulsis nullus erat nec usquam nisi in certamine spes, pertinacius de integro capessunt pugnam.

acie media urgebantur acriter a quinta legione: adversus laevum cornu, in quo sui generis provincialia auxilia instruxisse Romanos cernebant, cum maiore fiducia intulerunt signa.

iam prope erat, ut sinistrum cornu pelleretur Romanis, ni septima legio successisset. simul ab oppido Aebura, qui in praesidio relicti erant, in medio ardore pugnae advenerunt, et Acilius ab tergo erat.

diu in medio caesi Celtiberi: qui supererant in omnes passim partes capessunt fugam. equites bipartito in eos emissi magnam caedem edidere. ad viginti tria milia hostium eo die occisa, capta quattuor milia septingenti cum equis plus quingentis, et signa militaria octoginta octo.

magna victoria, non tamen incruenta fuit: Romani milites de duabus legionibus paulo plus ducenti, socium Latini nominis octingenti triginta, externorum auxiliarium ferme duo milia et quadringenti ceciderunt.

praetor in castra victorem exercitum reduxit, Acilius manere in captis ab se castris iussus. postero die spolia de hostibus lecta, et pro contione donati, quorum virtus insignis fuerat.