Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

inde

87
quievere in castris Celtiberi, quia pugnae copia non fiebat: equites tantum in stationem egrediebantur, ut parati essent, si quid ab hoste moveretur.

pone castra utrique pabulatum et lignatum ibant, neutri alteros impedientes.

praetor Romanus ubi satis tot dierum quiete credidit spem factam hosti nihil se priorem moturum, Acilium cum ala sinistra et sex milibus provincialium auxiliorum circumire montem iubet, qui ab tergo hostibus erat;

inde, ubi clamorem audisset, decurrere ad castra eorum. nocte profecti sunt, ne possent conspici.

Flaccus luce prima C. Scribonium praefectum socium ad vallum hostium cum equitibus extraordinariis sinistrae alae mittit;

quos ubi et propius accedere et plures, quam soliti erant, Celtiberi conspexerunt, omnis equitatus effunditur castris, simul et peditibus signum ad exeundum datur.

Scribonius, uti praeceptum erat, ubi primum equestrem audivit, avertit equos et castra repetit.

eo effusius sequi hostes. primo equites, mox et peditum acies aderat, haud dubia spe castra eo die se expugnaturos.

quingentos passus non plus a vallo aberant. itaque Flaccus ubi satis abstractos eos a praesidio castrorum suorum ratus est, intra vallum exercitu instructo tribus partibus simul erumpit, clamore non tantum ad ardorem pugnae excitandum sublato, sed etiam ut, qui in montibus erant, exaudirent.

nec morati sunt, quin decurrerent, sicut imperatum erat, ad castra; ubi quinque milium armatorum non amplius relictum erat praesidium.

quos cum et paucitas sua et hostium et improvisa res terruisset, prope sine certamine capiuntur castra. captis, quae pars maxime a pugnantibus conspici poterat, iniecit Acilius ignem.

postremi Celtiberorum qui in acie erant, primi flammam conspexere, deinde per totam aciem vulgatum est castra amissa esse et cum maxime ardere. unde illis terror, inde Romanis animus crevit.

iam

88
clamor suorum vincentium accidebat, iam ardentia hostium castra apparebant.

Celtiberi parumper incertis animis fluctuati sunt: ceterum postquam receptus pulsis nullus erat nec usquam nisi in certamine spes, pertinacius de integro capessunt pugnam.