Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
id scriba non accepit. libri in comitio igne a victimariis facto in conspectu populi cremati sunt.
magnum bellum ea aestate coortum in Hispania citeriore. ad quinque et triginta milia hominum, quantum numquam ferme antea, Celtiberi comparaverant.
Q. Fulvius Flaccus eam obtinebat provinciam. is quia armare iuventutem Celtiberos audierat, et ipse quanta poterat a sociis auxilia contraxerat, sed nequaquam numero militum hostem aequabat.
principio veris exercitum in Carpetaniam duxit, et castra locavit ad oppidum Aeburam, modico praesidio in urbe posito.
paucis post diebus Celtiberi milia duo fere inde sub colle posuerunt castra. quos ubi adesse praetor Romanus sensit, M. Fulvium fratrem cum duabus turmis sociorum equitum ad castra hostium speculatum misit, quam proxime succedere ad vallum iussum, ut viseret, quanta essent;
pugna abstineret, reciperetque sese, si hostium equitatum exeuntem vidisset. ita ut praeceptum erat fecit. per dies aliquot nihil ultra motum, quam ut hae duae turmae ostenderentur, deinde subducerentur, ubi equitatus hostium castris procucurrisset. postremo Celtiberi,
simul omnibus copiis peditum equitumque castris egressi, acie derecta medio fere spatio inter bina castra constiterunt.
campus erat planus omnis et aptus pugnae. ibi stetere Hispani hostes exspectantes. Romanus suos intra vallum continuit. per quadriduum continuum et illi eodem loco aciem instructam tenuerunt et ab Romanis nihil motum.
inde