The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

dum haec in Macedonia geruntur, L. Aemilius Paulus, prorogato ex consulatu imperio, principio veris in Ligures Ingaunos exercitum introduxit.

ubi primum in hostium finibus castra posuit, legati ad eum per speciem pacis petendae speculatum venerunt. neganti Paulo nisi cum deditis pacisci se pacem,

non tam id recusabant, quam tempore aiebant opus esse, ut generi agresti hominum persuaderetur.

ad hoc decem dierum indutiae cum darentur, petierunt deinde, ne trans montes proximos castris pabulatum lignatumque milites irent: culta ea loca suorum finium esse. id ubi impetravere,

post eos ipsos montes, unde hostem, exercitu omni coacto, repente multitudine ingenti castra Romanorum oppugnare simul omnibus portis adgressi sunt.

summa vi totum diem oppugnarunt, ita ut ne efferendi quidem signa Romanis spatium nec ad explicandam aciem locus esset.

82
conferti in portis obstando magis quam castra tutabantur. sub occasum solis cum recessissent hostes, duos equites ad Cn. Baebium proconsulem cum litteris Pisas mittit, ut obsesso per indutias sibi quam primum subsidio veniret.

Baebius exercitum M. Pinario praetori eunti in Sardiniam tradiderat: ceterum et senatum litteris certiorem fecit obsideri a Liguribus L. Aemilium,

et M. Claudio Marcello, cuius proxima inde provincia erat, scripsit, ut, si videretur ei, exercitum e Gallia traduceret in Ligures et L. Aemilium liberaret obsidione.

sera futura auxilia erant. Ligures ad castra postero die redeunt. cum et venturos scisset et educere in aciem potuisset, intra vallum suos tenuit, ut extraheret rem in id tempus, quo Baebius cum exercitu venire a Pisis posset.