Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

fugam ad Romanos Demetrius meditabatur; cui consilio adiutor deum beneficio oblatus videbatur Paeoniae praetor, per cuius provinciam spem ceperat elabi tuto posse.

hoc consilium extemplo et proditur et auctore eo indicatur patri.

litterae primum ad obsidentem Petram adlatae sunt. inde Herodorus — princeps hic amicorum Demetrii erat — in custodian est coniectus et Demetrius dissimulanter adservari iussus.

haec super cetera tristem adventum in Macedoniam regi fecerunt. movebant eum et praesentia crimina: exspectandos tamen, quos ad exploranda omnia Romam miserat, censebat.

his anxius curis cum aliquot menses egisset, tandem legati, iam ante praemeditati in Macedonia, quae ab Roma renuntiarent, venerunt;

qui super cetera scelera falsas etiam litteras, signo adulterino T. Quinctii signatas, reddiderunt regi.

deprecatio in litteris erat, si quid adulescens cupiditate regni prolapsus secum egisset: nihil eum adversus suorum quemquam facturum neque eum se esse, qui ullius impii consilii auctor futurus videri possit. hae litterae fidem Persei criminibus fecerunt.

itaque Herodorus extemplo diu excruciatus sine indicio rei ullius in tormentis moritur.

Demetrium iterum ad patrem accusavit Perseus. fuga per Paeoniam praeparata arguebatur et corrupti quidam, ut comites itineris essent; maxime falsae litterae

81
T. Quinctii urgebant.

nihil tamen palam gravius pronuntiatum de eo est, ut dolo potius interficeretur, nec id cura ipsius, sed ne poena eius consilia adversus Romanos nudaret.

ab Thessalonice Demetriadem ipsi cum iter esset, Paeoniae Demetrium mittit cum eodem comite Dida, Perseum Amphipolin ad obsides Thracum accipiendos.