Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

duabus aris ibi Iovi et Soli sacratis cum immolasset, qua triduo ascenderat, biduo est degressus, frigora nocturna maxime metuens, quae caniculae ortu similia brumalibus erant.

multis per eos dies difficultatibus conflictatus nihilo laetiora in castris invenit, ubi summa penuria erat, ut in regione, quam ab omni parte solitudines clauderent.

itaque unum tantum moratus diem, quietis eorum causa, quos habuerat secum, itinere inde simili fugae in Dentheletos transcurrit.

socii erant, sed propter inopiam haud secus quam hostium fines Macedones populati sunt:

rapiendo enim passim villas primum, dein quosdam etiam vicos evastarunt, non sine magno pudore regis, cum sociorum voces nequiquam deos sociales nomenque suum implorantes audiret. frumento inde sublato in Maedicam regressus,

urbem, quam Petram appellant, oppugnare est adortus.

ipse a campestri aditu castra posuit, Perseum filium cum modica manu circummisit, ut a superioribus locis

80
urbem adgrederetur.

oppidani, cum terror undique instaret, obsidibus datis in praesentia dediderunt sese: iidem, postquam exercitus recessit, obliti obsidum relicta urbe in loca munita et montes refugerunt.

Philippus omni genere laboris sine ullo effectu fatigatis militibus et fraude Didae praetoris auctis in suspicionibus in Macedoniam rediit.