Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
sicut plerosque patris amicorum, ex quo cuiquam dubium esse coeperat, ad quem regis animo ita inclinato hereditas regni pertineret, inter coniuratos in fratris perniciem habuit.
in praesentia dat ei mandata, ut per omne obsequium insinuaret se in quam maxime familiarem usum, ut elicere omnia arcana specularique abditos eius sensus posset. ita digreditur Demetrius cum infestioribus, quam si solus iret, praesidiis.
Philippus Maedicam primum, deinde solitudines interiacentes Maedicae atque Haemo septimis demum castris ad radices montis pervenit. ibi unum moratus diem ad deligendos, quos duceret secum, tertio die iter est ingressus.
modicus primo labor in imis collibus fuit. quantum in altitudinem egrediebantur, magis magisque silvestria et pleraque invia loca excipiebant:
pervenere deinde in tam opacum iter, ut prae densitate arborum immissorumque aliorum in alios ramorum perspici caelum vix posset. ut vero iugis appropinquabant,
quod rarum in altis locis est, adeo omnia contecta nebula erant, ut haud secus quam nocturno itinere impedirentur. tertio demum die ad verticem perventum.
nihil vulgatae opinioni degressi inde detraxerunt, magis credo, ne vanitas itineris ludibrio esset, quam quod diverse inter se maria montesque et amnes ex uno loco conspici potuerint.
vexati omnes, et ante alios rex ipse, quo gravior aetate erat, difficultate viae est.
duabus aris ibi Iovi et Soli sacratis cum immolasset, qua triduo ascenderat, biduo est degressus, frigora nocturna maxime metuens, quae caniculae ortu similia brumalibus erant.