Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Philippi quoque legati et Achaeorum et Lacedaemoniorum sub idem tempus venerunt. iis prius Marcio audito, qui ad res Graeciae Macedoniaeque visendas missus erat, responsa data sunt.

Asiae regibus ac Rhodiis responsum est legatos ad eas res visendas senatum missurum.

de Philippo auxerat curam Marcius: nam ita fecisse eum, quae senatui placuissent, fatebatur, ut facile appareret non diutius quam necesse esset facturum. neque obscurum erat rebellaturum,

omniaque, quae tunc ageret diceretque, eo spectare.

iam primum omnem fere multitudinem civium ex civitatibus cum familiis suis in Emathiam, quae dicitur, quondam appellata Paeonia est,

traduxit, Thracibusque et aliis barbaris urbes tradidit habitandas, fidiora haec genera hominum fore ratus in Romano bello.

ingentem ea res fremitum Macedonia tota fecit, relinquentesque penates suos cum coniugibus ac liberis pauci dolorem continebant; exsecrationesque in agminibus proficiscentium in regem vincente odio metum exaudiebantur.