Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

fastigia aliquot templorum a culminibus abrupta foede dissipavit. itaque in prodigium versa ea tempestas, procurarique haruspices iusserunt.

simul procuratum est quod tripedem mulum Reate natum nuntiatum erat, et a Formiis --- aedem Apollinis Caietae de caelo tactam. ob ea prodigia viginti hostiis maioribus sacrificatum est et diem unum supplicatio fuit.

per eos dies ex litteris A. Terentii propraetoris cognitum P. Sempronium in ulteriore provincia, cum plus annum aeger fuisset, mortuum esse. eo maturius in Hispaniam praetores proficisci.

legationes deinde transmarinae in senatum introductae sunt, primae Eumenis et Pharnacis regum et

59
Rhodiorum querentium de Sinopensium clade.

Philippi quoque legati et Achaeorum et Lacedaemoniorum sub idem tempus venerunt. iis prius Marcio audito, qui ad res Graeciae Macedoniaeque visendas missus erat, responsa data sunt.

Asiae regibus ac Rhodiis responsum est legatos ad eas res visendas senatum missurum.

de Philippo auxerat curam Marcius: nam ita fecisse eum, quae senatui placuissent, fatebatur, ut facile appareret non diutius quam necesse esset facturum. neque obscurum erat rebellaturum,

omniaque, quae tunc ageret diceretque, eo spectare.

iam primum omnem fere multitudinem civium ex civitatibus cum familiis suis in Emathiam, quae dicitur, quondam appellata Paeonia est,

traduxit, Thracibusque et aliis barbaris urbes tradidit habitandas, fidiora haec genera hominum fore ratus in Romano bello.

ingentem ea res fremitum Macedonia tota fecit, relinquentesque penates suos cum coniugibus ac liberis pauci dolorem continebant; exsecrationesque in agminibus proficiscentium in regem vincente odio metum exaudiebantur.

his ferox animus omnes homines, omnia loca temporaque suspecta habebat.

postremo negare propalam coepit satis tutum sibi quicquam esse, nisi liberos eorum, quos interfecisset, comprehensos in custodia haberet et tempore alium alio tolleret.

earnm crudelitatem, foedam per se, foediorem unius domus clades fecit.