The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

Ver procellosum eo anno fuit. pridie Parilia, medio ferme die, atrox cum vento tempestas coorta multis sacris profanisque locis stragem fecit, signa aenea in Capitolio deiecit,

forem ex aede Lunae, quae in Aventino est, raptam tulit et in posticis parietibus Cereris templi adfixit, signa alia in circo maximo cum columnis quibus superstabant evertit,

fastigia aliquot templorum a culminibus abrupta foede dissipavit. itaque in prodigium versa ea tempestas, procurarique haruspices iusserunt.

simul procuratum est quod tripedem mulum Reate natum nuntiatum erat, et a Formiis --- aedem Apollinis Caietae de caelo tactam. ob ea prodigia viginti hostiis maioribus sacrificatum est et diem unum supplicatio fuit.

per eos dies ex litteris A. Terentii propraetoris cognitum P. Sempronium in ulteriore provincia, cum plus annum aeger fuisset, mortuum esse. eo maturius in Hispaniam praetores proficisci.

legationes deinde transmarinae in senatum introductae sunt, primae Eumenis et Pharnacis regum et

59
Rhodiorum querentium de Sinopensium clade.

Philippi quoque legati et Achaeorum et Lacedaemoniorum sub idem tempus venerunt. iis prius Marcio audito, qui ad res Graeciae Macedoniaeque visendas missus erat, responsa data sunt.

Asiae regibus ac Rhodiis responsum est legatos ad eas res visendas senatum missurum.