Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

quin tu omissa ista nocturna fabula ad id, quod doles, quod invidia urit, reverteris? “cur usquam tui mentio fit, Demetri?

cur dignior patris fortunae successor quibusdam videris quam ego? cur spem meam, quae, si tu non esses, certa erat, dubiam et sollicitam facis?”

haec sentit Perseus, etsi non dicit; haec istum inimicum, haec accusatorem faciunt; haec domum, haec regnum tuum criminibus et suspicionibus replent.

ego autem, pater, quem ad modum nec nunc sperare regnum nec ambigere umquam de eo forsitan debeam, quia minor sum, quia tu me maiori cedere vis, sic illud nec debui facere nec debeo, ut indignus te patre omnibus videar.

id enim vitiis meis, non cedendi, cui ius fasque est, modestia consequar. Romanos obicis mihi, et ea, quae gloriae esse debent, in crimen vertis.

ego nec obses Romanis ut traderer nec ut legatus mitterer Romam, petii. a te missus ire non recusavi. utroque tempore ita me gessi, ne tibi pudori, ne regno tuo, ne genti Macedonum essem.