Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

cur nemo praeter eos, qui tuum speculatorem pulsaverunt? si clam, quis ordo consilii fuit?

convivio soluto cum comisator ego discessissem, quattuor substitissent, ut sopitum te adgrederentur? quomodo fefellissent et alieni et mei et maxime suspecti, quia paulo ante in rixa fuerant? quomodo autem trucidato te ipsi evasuri fuerunt? quattuor gladiis domus tua capi et

72
expugnari potuit?

quin tu omissa ista nocturna fabula ad id, quod doles, quod invidia urit, reverteris? “cur usquam tui mentio fit, Demetri?

cur dignior patris fortunae successor quibusdam videris quam ego? cur spem meam, quae, si tu non esses, certa erat, dubiam et sollicitam facis?”

haec sentit Perseus, etsi non dicit; haec istum inimicum, haec accusatorem faciunt; haec domum, haec regnum tuum criminibus et suspicionibus replent.

ego autem, pater, quem ad modum nec nunc sperare regnum nec ambigere umquam de eo forsitan debeam, quia minor sum, quia tu me maiori cedere vis, sic illud nec debui facere nec debeo, ut indignus te patre omnibus videar.

id enim vitiis meis, non cedendi, cui ius fasque est, modestia consequar. Romanos obicis mihi, et ea, quae gloriae esse debent, in crimen vertis.

ego nec obses Romanis ut traderer nec ut legatus mitterer Romam, petii. a te missus ire non recusavi. utroque tempore ita me gessi, ne tibi pudori, ne regno tuo, ne genti Macedonum essem.

itaque mihi cum Romanis, pater, amicitiae causa tu fuisti. quoad tecum illis pax manebit, mecum quoque gratia erit: si bellum esse coeperit, qui obses, qui legatus pro patre non inutilis fui, idem hostis illis acerrimus ero.