Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
deinde diu silentium fuit, cum perfusum fletu appareret omnibus loqui non posse. tandem vicit dolorem ipsa necessitas, cum dicere iuberent, atque ita orsus est.
“omnia, quae reorum antea fuerant auxilia, pater, praeoccupavit accusator. simulatis lacrimis in alterius perniciem veras meas lacrimas suspectas tibi fecit.
cum ipse, ex quo ab Roma redii, per occulta cum suis colloquia dies noctesque insidietur, ultro mihi non insidiatoris modo sed latronis manifesti et percussoris speciem induit.
periculo suo te exterret, ut innoxio fratri per eundem te maturet perniciem. perfugium sibi nusquam gentium esse ait, ut ego ne apud te quidem spei quicquam reliqui habeam.
circumventum, solum, inopem invidia gratiae externae, quae obest potius quam prodest, onerat. iam illud quam accusatorie, quod noctis huius crimen miscuit cum cetera insectatione vitae meae,
ut et hoc, quod
simul et illud quaesivit, ut repentina et minime praeparata accusatio videretur, quippe ex noctis huius metu et tumultu repentino exorta.
oportuit autem, Perseu, si proditor ego patris regnique eram, si cum Romanis, si cum aliis inimicis patris inieram consilia, non exspectatam fabulam esse noctis huius, sed proditionis me ante accusatum:
si illa, separata hac, vana accusatio erat invidiamque tuam adversus me magis quam crimen meum indicatura, hodie quoque aut praetermitti aut in aliud tempus differri,