Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

cum res peragi intra parietes nequisset, ventum in ius est. postulatu audito matris tutorumque magistratus secundum parentis arbitrium dant ius nuptiarum.

sed vis potentior fuit; namque tutores inter suae partis homines de iniuria decreti palam in foro contionati manu facta virginem ex domo matris rapiunt;

adversus quos infestior coorta optumatium acies sequitur accensum iniuria iuvenem. fit proelium atrox. pulsa plebs, nihil Romanae plebi similis, armata ex urbe profecta colle quodam capto in agros optumatium cum ferro ignique excursiones facit;

urbem quoque omni, etiam experte ante certaminis, multitudine opificum ad spem praedae evocata obsidere parat;

nec ulla species cladesque belli abest velut contacta civitate rabie duorum iuvenum funestas nuptias ex occasu patriae petentium.

parum parti utrique domi armorum bellique est visum; optumates Romanos ad auxilium urbis obsessae, plebs ad expugnandam secum Ardeam Volscos excivere. priores Volsci duce Aequo Cluilio Ardeam venere

et moenibus hostium vallum obiecere.

quod ubi Romam est nuntiatum, extemplo M. Geganius consul cum exercitu profectus tria milia passuum ab hoste locum castris cepit praecipitique iam die curare corpora milites iubet. quarta deinde vigilia signa profert. coeptumque opus adeo adproperatum est, ut sole orto Volsci firmiore se munimento ab Romanis circumvallatos quam ab se urbem viderent;

et alia parte consul muro Ardeae bracchium iniunxerat, qua ex oppido sui commeare possent.

Volscus imperator, qui ad eam diem non commeatu praeparato, sed ex populatione agrorum rapto in diem frumento aluisset militem, postquam saeptus vallo repente inops omnium rerum erat, ad conloquium consule evocato, si solvendae obsidionis

229
causa venerit Romanus, abducturum se inde Volscos ait.

adversus ea consul victis condiciones accipiendas esse, non ferendas respondit, neque, ut venerint ad oppugnandos socios populi Romani suo arbitrio, ita abituros Volscos esse.

dedi imperatorem, arma poni iubet, fatentes victos se esse imperio parere; aliter tam abeuntibus quam manentibus se hostem infestum victoriam potius ex Volscis quam pacem infidam Romam relaturum.