Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

dum haec Romae geruntur, legati ab Ardea veniunt pro veterrima societate renovatoque foedere recenti auxilium prope eversae urbi inplorantes.

frui namque pace optimo consilio cum populo Romano servata per intestina arma non licuit; quorum causa atque initium traditur ex certamine factionum ortum,

quae fuerunt eruntque pluribus populis magis exitio quam bella externa, quam fames morbive quaeque alia in deum iras velut ultima publicorum malorum vertunt.

plebei generis maxime forma notam duo petiere iuvenes, alter virgini genere par, tutoribus fretus, qui et ipsi eiusdem corporis erant, nobilis alter, nulla re praeterquam forma captus.

adiuvabant eum optumatium studia, per quae in domum quoque puellae certamen partium penetravit. nobilis superior iudicio

228
matris esse, quae quam splendidissimis nuptiis iungi puellam volebat; tutores in ea quoque re partium memores ad suum tendere.

cum res peragi intra parietes nequisset, ventum in ius est. postulatu audito matris tutorumque magistratus secundum parentis arbitrium dant ius nuptiarum.

sed vis potentior fuit; namque tutores inter suae partis homines de iniuria decreti palam in foro contionati manu facta virginem ex domo matris rapiunt;