Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

interrex ac senatus consulum comitia, tribuni plebis et plebs tribunorum militum ut habeantur tendunt. vicerunt patres, quia et plebs patriciis seu hunc seu delatura honorem certare supersedit et principes plebis ea comitia malebant,

quibus non haberetur ratio sua, quam quibus ut indigni praeterirentur. tribuni quoque plebi certamen sine effectu in beneficio apud primores patrum reliquere.

T. Quinctius Barbatus interrex consules creat L. Papirium Mugilanum, L. Sempronium Atratinum. his consulibus cum Ardeatibus foedus renovatum est; idque monumenti est consules eos illo anno fuisse, qui neque in annalibus priscis neque in libris magistratuum inveniuntur;

credo quod tribuni militum initio fuerunt, eo, perinde ac si totum annum in imperio fuerint, suffectorum iis consulum praetermissa nomina

Licinius Macer auctor est etiam in foedere Ardeatino et in linteis libris ad Monetae ea inventa. et foris, cum tot terrores a finitimis ostentati essent, et domi otium fuit.

hunc annum — seu tribunos modo seu tribunis suffectos consules quoque habuit — sequitur annus dubiis consulibus M. Geganio Macerino iterum,

T. Quinctio Capitolino quintum consule. idem hic annus censurae initium fuit, rei a parva origine ortae, quae deinde tanto incremento aucta est, ut morum disciplinaeque Romanae penes regimen, in senatu equitumque centuriis decoris dedecorisque discrimen sub dicione eius magistratus, ius publicorum privatorumque

227
locorum, vectigalia populi Romani sub nutu atque arbitrio essent.