Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

sunt qui propter adiectum Aequorum Volscorumque bello et Ardeatium defectioni Veiens bellum, quia duo consules obire tot simul bella nequirent, tribunos militum tres creatos dicant sine mentione promulgatae legis de consulibus creandis ex plebe et imperio et insignibus consularibus usos.

non tamen pro firmato iam stetit magistratus eius ius, quia tertio mense, quam inierunt, augurum decreto perinde ac vitio creati honore abiere, quod C. Curtius, qui comitiis eorum praefuerat, parum recte tabernaculum cepisset.

ab Ardea Romam venerunt ita de iniuria querentes, ut, si demeretur ea, in foedere atque amicitia mansuros restituto agro appareret.

ab senatu responsum et iudicium populi rescindi ab senatu non posse praeterquam quod nullo nec exemplo nec iure fieret, concordiae etiam ordinum causa.

si Ardeates sua tempora expectare velint arbitriumque senatui levandae iniuriae suae permittant, fore ut postmodo

226
gaudeant se irae moderatos sciantque patribus aeque curae fuisse, ne qua iniuria in eos oreretur, ac ne orta diuturna esset. ita legati, cum se rem integram relaturos dixissent, comiter dimissi.

patricii, cum sine curuli magistratu res publica esset, coiere et interregem creavere. contentio, consulesne an tribuni militum crearentur, in interregno rem dies complures tenuit.

interrex ac senatus consulum comitia, tribuni plebis et plebs tribunorum militum ut habeantur tendunt. vicerunt patres, quia et plebs patriciis seu hunc seu delatura honorem certare supersedit et principes plebis ea comitia malebant,

quibus non haberetur ratio sua, quam quibus ut indigni praeterirentur. tribuni quoque plebi certamen sine effectu in beneficio apud primores patrum reliquere.